THE CARBON PIG

302,000,016,240

bah

Thought Tags: 
asdlkfj

sadlfCreate New Entry | View All Directory Contents

Sort Directory by the following:o non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias; et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem, et redemptus a te iam non redirem venalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in convalle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores, adversus linguam subdolam velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem. Sagittaveras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus, et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae, urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus; et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradicitionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. verum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, iactantiae simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem praevenire voluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus videri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et blasphemaretur bonum nostrum? Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat, et difficulter tra

0
No votes yet
Your rating: None

Comments

Post new comment

The content of this field is kept private and will not be shown publicly.
 
Are you Human? Prove it.
5 + 6 =
Solve this simple math problem and enter the result. E.g. for 1+3, enter 4.